Chapter 32
- Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
- Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
- Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra).
- Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom.
- Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.
- Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”.
- Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”.
- Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
- dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”.
- Dixitque Iacob: “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi",
- minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
- Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
- Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”.
- Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo:
- capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
- camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
- Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ”.
- Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?",
- respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ”.
- Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum,
- et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”.
- Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
- Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
- sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem,
- mansit solus.
Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
- Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
- Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”.
- Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
- At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”.
- Interrogavit eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco.
- Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ”.
- Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
- Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.